Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis (Liber Deuteronomii 32, 11)

  • ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos (Liber Deuteronomii 32, 21)

  • mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora (Liber Deuteronomii 32, 35)

  • judicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint (Liber Deuteronomii 32, 36)

  • videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • laudate gentes populum ejus quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terræ populi sui (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun (Liber Deuteronomii 32, 44)

  • et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • quia non in cassum præcepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quæ facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Jordane transmisso ingredimini possidendam (Liber Deuteronomii 32, 47)

  • quem conscendens jungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis (Liber Deuteronomii 32, 50)

  • dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius (Liber Deuteronomii 33, 3)

  • erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israël (Liber Deuteronomii 33, 5)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina