Mosaico decorativo

Found 1369 Results for: Moses Et Terram

  • in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quæ est egregia inter omnes terras (Prophetia Ezechielis 20, 6)

  • ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle præcipuam terrarum omnium (Prophetia Ezechielis 20, 15)

  • et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israël non ingredientur et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 20, 38)

  • et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere (Prophetia Ezechielis 24, 7)

  • et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • quia hæc dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israël (Prophetia Ezechielis 25, 6)

  • ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio cædet et statuæ tuæ nobiles in terram corruent (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram projeci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te (Prophetia Ezechielis 28, 17)

  • in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuæ polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te (Prophetia Ezechielis 28, 18)

  • idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Ægypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ (Prophetia Ezechielis 29, 10)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina