Found 1369 Results for: Moses Et Terram
BETH præcipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo munitiones virginis Juda dejecit in terram polluit regnum et principes ejus (Lamentationes 2, 2)
cum acciperet vasa templi Domini quæ ablata fuerant de templo revocare in terram Juda decima die illius sivan vasa argentea quæ fecit Sedechias filius Josiæ rex Juda (Liber Baruch 1, 8)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram (Liber Baruch 1, 11)
et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Ægypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die (Liber Baruch 1, 20)
et revocabo illos in terram quam juravi patribus illorum Abraham et Isaac et Jacob et dominabuntur ejus et multiplicabo eos et non minorabuntur (Liber Baruch 2, 34)
ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram (Liber Baruch 3, 16)
juvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinæ ignoraverunt (Liber Baruch 3, 20)
sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus (Liber Baruch 3, 32)
propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)
cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram juxta animalia habens quattuor facies (Prophetia Ezechielis 1, 15)
et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 14)
et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem (Prophetia Ezechielis 8, 3)