Found 1170 Results for: Mihi
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant (Liber Iudicum 16, 18)
at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam (Liber Iudicum 16, 28)
interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Juda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero (Liber Iudicum 17, 9)
mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quæ ad victum necessaria sunt (Liber Iudicum 17, 10)
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem (Liber Iudicum 17, 13)
qui respondit eis hæc et hæc præstitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos (Liber Iudicum 18, 4)
qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est (Liber Iudicum 18, 24)
quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)
quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit (Liber Ruth 1, 17)
quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem (Liber Ruth 2, 10)
cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas (Liber Ruth 2, 11)
et Ruth hoc quoque inquit præcepit mihi ut tamdiu messoribus ejus jungerer donec omnes segetes meterentur (Liber Ruth 2, 21)