Found 1170 Results for: Mihi
dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum (Liber Iudicum 4, 19)
et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me (Liber Iudicum 6, 17)
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terræ funditus coæquavit (Liber Iudicum 7, 13)
venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes (Liber Iudicum 8, 15)
dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex præda vestra inaures enim aureas Ismahelitæ habere consuerant (Liber Iudicum 8, 24)
et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam (Liber Iudicum 11, 12)
quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)
igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)
cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)
dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis (Liber Iudicum 11, 37)
quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi præberetis auxilium et facere noluistis (Liber Iudicum 12, 2)