Found 123 Results for: Joab

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)

  • factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11, 1)

  • misit autem David ad Joab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Joab Uriam ad David (Liber II Samuelis 11, 6)

  • et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)

  • et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)

  • factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Joab misitque per manum Uriæ (Liber II Samuelis 11, 14)

  • igitur cum Joab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos (Liber II Samuelis 11, 16)

  • egressique viri de civitate bellabant adversum Joab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus (Liber II Samuelis 11, 17)

  • misit itaque Joab et nuntiavit David omnia verba prœlii (Liber II Samuelis 11, 18)

  • abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab (Liber II Samuelis 11, 22)

  • et dixit David ad nuntium hæc dices Joab non te frangat ista res varius enim eventus est prœlii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos (Liber II Samuelis 11, 25)

  • igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam (Liber II Samuelis 12, 26)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina