Found 123 Results for: Joab

  • et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)

  • et ingressus est Joab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit (Liber II Samuelis 3, 24)

  • egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David (Liber II Samuelis 3, 26)

  • cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3, 27)

  • et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane (Liber II Samuelis 3, 29)

  • igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)

  • dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum (Liber II Samuelis 3, 31)

  • Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis (Liber II Samuelis 8, 16)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)

  • et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi (Liber II Samuelis 10, 11)

  • iniit itaque Joab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie ejus (Liber II Samuelis 10, 13)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina