Found 2496 Results for: Iudices Israël: Vita Gedeon
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)
et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israël Dei (Epistula ad Galatas 6, 16)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum (Epistula ad Ephesios 4, 18)
circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Epistula ad Colossenses 3, 3)