Found 1307 Results for: In Domum Suam
et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi (Prophetia Ezechielis 39, 28)
et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 29)
et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram (Prophetia Ezechielis 41, 17)
faciem hominis juxta palmam ex hac parte et faciem leonis juxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu (Prophetia Ezechielis 41, 19)
nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper (Prophetia Ezechielis 43, 9)
et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 44, 4)
et dices ad exasperantem me domum Israël hæc dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israël (Prophetia Ezechielis 44, 6)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 10)
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quæ fecerunt (Prophetia Ezechielis 44, 13)
et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)