Mosaico decorativo

Found 1307 Results for: In Domum Suam

  • propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini (Prophetia Ezechielis 20, 30)

  • et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (Prophetia Ezechielis 22, 11)

  • insuper et fornicationes suas quas habuerat in Ægypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia ejus et illi confregerant ubera pubertatis ejus et effuderant fornicationem suam super eam (Prophetia Ezechielis 23, 8)

  • quod cum vidisset soror ejus Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ (Prophetia Ezechielis 23, 11)

  • denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore ejus (Prophetia Ezechielis 23, 18)

  • et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam (Prophetia Ezechielis 24, 3)

  • et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • hæc dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob (Prophetia Ezechielis 28, 25)

  • cumque extendisset umbram suam in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum (Prophetia Ezechielis 31, 6)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor ejus in altitudine sua (Prophetia Ezechielis 31, 10)

  • quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • ibi Ælam et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 24)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina