Found 1758 Results for: Ima
quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis (Liber Isaiae 58, 3)
numquid tale est jejunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino (Liber Isaiae 58, 5)
cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebræ tuæ erunt sicut meridies (Liber Isaiae 58, 10)
et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ (Liber Isaiae 58, 11)
minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud (Liber Isaiae 60, 22)
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Liber Isaiae 61, 10)
quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)
qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo hæc omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Liber Isaiae 66, 3)
et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (Liber Ieremiae 2, 6)
et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum ejus et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem (Liber Ieremiae 2, 7)
et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quæ supra memoravi (Liber Ieremiae 2, 34)
et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)