Found 141 Results for: Habitatores

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • eodem die Macedam quoque cepit Josue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho (Liber Iosue 10, 28)

  • quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israël percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores ejus non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho (Liber Iosue 10, 30)

  • omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ (Liber Iosue 13, 21)

  • atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quæ prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iosue 15, 15)

  • fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quæ respicit Sychem et egreditur ad dextram juxta habitatores fontis Taffuæ (Liber Iosue 17, 7)

  • fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi ejus et Jeblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth (Liber Iosue 17, 11)

  • atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iudicum 1, 11)

  • fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)

  • Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Jeblaam et Mageddo cum viculis suis cœpitque Chananeus habitare cum eis (Liber Iudicum 1, 27)

  • Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio ejus factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 30)

  • Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob (Liber Iudicum 1, 31)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina