Found 1225 Results for: Ergo
quare ergo non custodisti jusiurandum Domini et præceptum quod præceperam tibi (Liber I Regum 2, 43)
dabis ergo servo tuo cor docile ut judicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest judicare populum istum populum tuum hunc multum (Liber I Regum 3, 9)
placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset (Liber I Regum 3, 10)
dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege (Liber I Regum 3, 24)
cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (Liber I Regum 5, 7)
fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (Liber I Regum 7, 40)
extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc (Liber I Regum 8, 42)
stetit ergo et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna dicens (Liber I Regum 8, 55)
fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israël cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus (Liber I Regum 8, 65)
ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)
dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)
magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia (Liber I Regum 10, 23)