Found 1225 Results for: Ergo
dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem (Liber I Regum 1, 2)
immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Juda servos regis (Liber I Regum 1, 9)
nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis (Liber I Regum 1, 12)
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam (Liber I Regum 1, 49)
misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam (Liber I Regum 1, 53)
facies ergo juxta sapientiam tuam et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos (Liber I Regum 2, 6)
nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quæ dixit ad eum loquere (Liber I Regum 2, 16)
venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus (Liber I Regum 2, 19)
ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo (Liber I Regum 2, 27)
venit autem nuntius ad Joab quod Joab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Joab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris (Liber I Regum 2, 28)