Found 2318 Results for: Eli
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistæ ministerium tuum imple (Epistula II ad Timotheum 4, 5)
ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Demas enim me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam (Epistula II ad Timotheum 4, 10)
pænulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur (Epistula II ad Timotheum 4, 16)
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti (Epistula II ad Timotheum 4, 20)
hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)
omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia (Epistula ad Titum 1, 15)
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo hæc sunt bona et utilia hominibus (Epistula ad Titum 3, 8)
sciens quia subversus est qui ejusmodi est et delinquit proprio judicio condemnatus (Epistula ad Titum 3, 11)