Found 2318 Results for: Eli
nam quæ in deliciis est vivens mortua est (Epistula I ad Timotheum 5, 6)
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quæ fuerit unius viri uxor (Epistula I ad Timotheum 5, 9)
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quæ vere viduæ sunt sufficiat (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
testor coram Deo et Christo Jesu et electis angelis ut hæc custodias sine præjudicio nihil faciens in aliam partem declinando (Epistula I ad Timotheum 5, 21)
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Jesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
et quæ audisti a me per multos testes hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere (Epistula II ad Timotheum 2, 2)
memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus (Epistula II ad Timotheum 2, 11)
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest (Epistula II ad Timotheum 2, 13)