Found 1681 Results for: Ego
et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 18)
dixit ergo iterum eis Jesus ego vado et quæretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 8, 21)
dicebant ergo Judæi numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo (Evangelium secundum Ioannem 8, 23)
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
multa habeo de vobis loqui et judicare sed qui misit me verax est et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
dixit ergo eis Jesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater hæc loquor (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quæ placita sunt ei facio semper (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quæ vidistis apud patrem vestrum facitis (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
dixit ergo eis Jesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)