Found 1681 Results for: Ego
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
respondit eis Jesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera ejus mala sunt (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
si quis voluerit voluntatem ejus facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar (Evangelium secundum Ioannem 7, 17)
ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
quæretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 7, 34)
quis est hic sermo quem dixit quæretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 7, 36)
quæ dixit nemo Domine dixit autem Jesus nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare (Evangelium secundum Ioannem 8, 11)
iterum ergo locutus est eis Jesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitæ (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
vos secundum carnem judicatis ego non judico quemquam (Evangelium secundum Ioannem 8, 15)