Found 734 Results for: Dominum

  • nunc ergo jurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum (Liber Iosue 2, 12)

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore (Liber Iosue 4, 25)

  • auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue et ad omnes filios Israël projeceruntque ante Dominum (Liber Iosue 7, 23)

  • fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 8)

  • juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 9)

  • atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël (Liber Iosue 14, 14)

  • ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra (Liber Iosue 22, 5)

  • hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)

  • et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet (Liber Iosue 22, 18)

  • hoc tantum diligentissime præcavete ut diligatis Dominum Deum vestrum (Liber Iosue 23, 11)

  • clamaverunt autem ad Dominum filii Israël qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore (Liber Iosue 24, 7)

  • nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto ac servite Domino (Liber Iosue 24, 14)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina