Mosaico decorativo

Found 8600 Results for: Dom

  • ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)

  • et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam (Liber Ieremiae 30, 4)

  • quoniam hæc dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax (Liber Ieremiae 30, 5)

  • et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram jugum ejus de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni (Liber Ieremiae 30, 8)

  • sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis (Liber Ieremiae 30, 9)

  • tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet (Liber Ieremiae 30, 10)

  • quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius (Liber Ieremiae 30, 11)

  • quia hæc dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua (Liber Ieremiae 30, 12)

  • obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Ejectam vocaverunt te Sion hæc est quæ non habebat requirentem (Liber Ieremiae 30, 17)

  • hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur (Liber Ieremiae 30, 18)

  • et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 30, 21)

  • ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet (Liber Ieremiae 30, 23)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina