Mosaico decorativo

Found 8600 Results for: Dom

  • vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 20)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)

  • et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 23)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)

  • Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem (Liber Ieremiae 29, 26)

  • quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est ædificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum (Liber Ieremiae 29, 28)

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens (Liber Ieremiae 29, 30)

  • mitte ad omnem transmigrationem dicens hæc dicit Dominus ad Semejam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semejas et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio (Liber Ieremiae 29, 31)

  • idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)

  • hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 30, 1)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro (Liber Ieremiae 30, 2)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina