Mosaico decorativo

Found 8600 Results for: Dom

  • domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine (Liber I Regum 6, 2)

  • et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu (Liber I Regum 6, 5)

  • tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi (Liber I Regum 6, 6)

  • domus autem cum ædificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis ædificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur (Liber I Regum 6, 7)

  • ostium lateris medii in parte erat domus dexteræ et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium (Liber I Regum 6, 8)

  • et ædificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis (Liber I Regum 6, 9)

  • et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis (Liber I Regum 6, 10)

  • et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens (Liber I Regum 6, 11)

  • domus hæc quam ædificas si ambulaveris in præceptis meis et judicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum (Liber I Regum 6, 12)

  • igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam (Liber I Regum 6, 14)

  • et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis (Liber I Regum 6, 15)

  • ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina