Found 8600 Results for: Dom
quare ergo non custodisti jusiurandum Domini et præceptum quod præceperam tibi (Liber I Regum 2, 43)
dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum (Liber I Regum 2, 44)
et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum (Liber I Regum 2, 45)
confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)
et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)
dilexit autem Salomon Dominum ambulans in præceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama (Liber I Regum 3, 3)
apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi (Liber I Regum 3, 5)
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)
placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset (Liber I Regum 3, 10)
igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)
quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier hæc habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo (Liber I Regum 3, 17)
tertia vero die postquam ego peperi peperit et hæc et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus (Liber I Regum 3, 18)