Found 1538 Results for: Dei
sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Lucam 11, 42)
propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
si autem fænum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillæ fidei (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
verumtamen quærite regnum Dei et hæc omnia adicientur vobis (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
et iterum dixit cui simile æstimabo regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 13, 29)
hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente (Evangelium secundum Lucam 15, 10)