Found 1538 Results for: Dei
factum est autem cum turbæ inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth (Evangelium secundum Lucam 5, 1)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 12)
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
et factum est deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa (Evangelium secundum Lucam 7, 11)
dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo (Evangelium secundum Lucam 7, 30)
et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant (Evangelium secundum Lucam 8, 10)
est autem hæc parabola semen est verbum Dei (Evangelium secundum Lucam 8, 11)
qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt (Evangelium secundum Lucam 8, 21)