Found 3276 Results for: Cor
et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pingujum (Liber Isaiae 34, 7)
et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem (Liber Isaiae 34, 11)
germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri (Liber Isaiae 35, 2)
tunc aperientur oculi cæcorum et aures surdorum patebunt (Liber Isaiae 35, 5)
quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)
et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua (Liber Isaiae 37, 7)
et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino (Liber Isaiae 37, 14)
et dixit obsecro Domine memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno (Liber Isaiae 38, 3)
Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me (Liber Isaiae 38, 16)
loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia ejus dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis (Liber Isaiae 40, 2)