Liber II Maccabaeorum, 11
1. sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum præpositus graviter ferens de his quæ acciderant
2. congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Judæos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
3. templum vero in pecuniæ quæstu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
4. nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat
5. ingressus autem Judæam et adpropians Bethsuræ quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud præsidium expugnabat
6. ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël
7. et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
8. cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
9. tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
10. ibant igitur prompti de cælo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
11. leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
12. universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
13. et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebræos Dei auxilio nitentes misit ad eos
14. promisitque consensurum se omnibus quæ justa sunt et regem conpulsurum amicum fieri
15. annuit autem Macchabeus precibus Lysiæ in omnibus utilitati consulens et quæcumque Macchabeus scripsit Lysiæ de Judæis ea rex concessit
16. nam erant scriptæ Judæis epistulæ a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Judæorum salutem
17. Johannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quæ per illos significabantur implerem
18. quæcumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quæ res permittebat concessit
19. si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
20. de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
21. bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
22. regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiæ fratri salutem
23. patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
24. audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
25. volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes judicavimus templum restitui illis ut agerent secundum majorum suorum consuetudinem
26. bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
27. ad Judæos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Judæorum et ceteris Judæis salutem
28. si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
29. adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
30. his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
31. ut Judæi utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt
32. misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
33. valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
34. miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Judæorum salutem
35. de his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
36. de quibus autem judicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
37. ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis
38. bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici