Liber Ecclesiasticus, 23
1. Domine pater et dominator vitæ meæ non relinquas me ne sinas me cadere in illis
2. quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiæ ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
3. et adincrescant ignorantiæ meæ et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
4. Domine pater et Deus vitæ meæ ne derelinquas me in cogitatu illorum
5. extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
6. aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiæ ne adprehendant me et animæ inreverenti et infrunitæ ne tradas me
7. doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
8. in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
9. jurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
10. nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
11. sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
12. vir multum jurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
13. et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
14. et si in vacuum juraverit non justificabitur replebitur enim retributione domus illius
15. est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Jacob
16. etenim a misericordibus omnia hæc auferentur et in delictis non volutabunt
17. indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
18. memento patris et matris tuæ in medio enim magnatorum consistis
19. ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuæ maledicas
20. homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
21. duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
22. anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
23. et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem
24. homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
25. omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
26. tenebræ circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
27. et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
28. et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
29. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
30. hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
31. et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
32. sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
33. primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
34. hæc in ecclesiam adducetur et in filios ejus respicietur
35. non tradent filii ejus radices et rami ejus non dabunt fructum
36. derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
37. et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
38. et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo