Liber Ecclesiasticus, 18
1. qui vivit in æternum creavit omnia simul Deus solus justificabitur et manet invictus rex in æternum
2. quis sufficit enarrare opera illius
3. quis enim investigabit magnalia ejus
4. virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam ejus
5. non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6. cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
7. quid homo et quæ gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
8. numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi
9. propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
10. vidit præsumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
11. ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam æquitatis
12. miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
13. qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
14. misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in judiciis ejus
15. fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
16. nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
17. nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine justificato
18. stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
19. ante judicium para justitiam tibi et antequam loquaris disce
20. ante languorem adhibe medicinam et ante judicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
21. ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
22. non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem justificari quoniam merces Dei manet in æternum
23. ante orationem præpara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
24. memento iræ in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
25. memento paupertatis in tempore abundantiæ et necessitatem paupertatis in die divitiarum
26. a mane usque ad vesperam mutatur tempus et hæc omnia citata in oculis Dei
27. homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28. omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
29. sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et justitiam et inploraverunt proverbia et judicia
30. de continentia animæ post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
31. si præstes animæ tuæ concupiscentiam ejus faciet te in gaudium inimicis
32. ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
33. ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuæ vitæ