Evangelium secundum Lucam, 3
1. anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris procurante Pontio Pilato Judæam tetrarcha autem Galilææ Herode Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureæ et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinæ tetrarcha
2. sub principibus sacerdotum Anna et Cajapha factum est verbum Dei super Johannem Zacchariæ filium in deserto
3. et venit in omnem regionem Jordanis prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum
4. sicut scriptum est in libro sermonum Esajæ prophetæ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus
5. omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
6. et videbit omnis caro salutare Dei
7. dicebat ergo ad turbas quæ exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
8. facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ
9. jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
10. et interrogabant eum turbæ dicentes quid ergo faciemus
11. respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
12. venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13. at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
14. interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
15. existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne ne forte ipse esset Christus
16. respondit Johannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cujus non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17. cujus ventilabrum in manu ejus et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
18. multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19. Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quæ fecit Herodes
20. adiecit et hoc supra omnia et inclusit Johannem in carcere
21. factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est cælum
22. et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
23. et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph qui fuit Heli
24. qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Jannæ qui fuit Joseph
25. qui fuit Matthathiæ qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggæ
26. qui fuit Maath qui fuit Matthathiæ qui fuit Semei qui fuit Josech qui fuit Joda
27. qui fuit Johanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
28. qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
29. qui fuit Jesu qui fuit Eliezer qui fuit Jorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
30. qui fuit Symeon qui fuit Juda qui fuit Joseph qui fuit Jona qui fuit Eliachim
31. qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
32. qui fuit Jesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
33. qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Judæ
34. qui fuit Jacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
35. qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
36. qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Nœ qui fuit Lamech
37. qui fuit Mathusalæ qui fuit Enoch qui fuit Jared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
38. qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei