Mosaico decorativo

1. Et respondens Iob ait:

1. ὑπολαβὼν δὲ Ιωβ λέγει

2. “Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?

2. ἐπ’ ἀληθείας οἶδα ὅτι οὕτως ἐστίν πῶς γὰρ ἔσται δίκαιος βροτὸς παρὰ κυρίῳ

3. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

3. ἐὰν γὰρ βούληται κριθῆναι αὐτῷ οὐ μὴ ὑπακούσῃ αὐτῷ ἵνα μὴ ἀντείπῃ πρὸς ἕνα λόγον αὐτοῦ ἐκ χιλίων

4. Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit?

4. σοφὸς γάρ ἐστιν διανοίᾳ κραταιός τε καὶ μέγας τίς σκληρὸς γενόμενος ἐναντίον αὐτοῦ ὑπέμεινεν

5. Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.

5. ὁ παλαιῶν ὄρη καὶ οὐκ οἴδασιν ὁ καταστρέφων αὐτὰ ὀργῇ

6. Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.

6. ὁ σείων τὴν ὑπ’ οὐρανὸν ἐκ θεμελίων οἱ δὲ στῦλοι αὐτῆς σαλεύονται

7. Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.

7. ὁ λέγων τῷ ἡλίῳ καὶ οὐκ ἀνατέλλει κατὰ δὲ ἄστρων κατασφραγίζει

8. Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.

8. ὁ τανύσας τὸν οὐρανὸν μόνος καὶ περιπατῶν ὡς ἐπ’ ἐδάφους ἐπὶ θαλάσσης

9. Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.

9. ὁ ποιῶν Πλειάδα καὶ ἕσπερον καὶ ἀρκτοῦρον καὶ ταμίεια νότου

10. Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.

10. ὁ ποιῶν μεγάλα καὶ ἀνεξιχνίαστα ἔνδοξά τε καὶ ἐξαίσια ὧν οὐκ ἔστιν ἀριθμός

11. Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam.

11. ἐὰν ὑπερβῇ με οὐ μὴ ἴδω καὶ ἐὰν παρέλθῃ με οὐδ’ ὧς ἔγνων

12. Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.

12. ἐὰν ἀπαλλάξῃ τίς ἀποστρέψει ἢ τίς ἐρεῖ αὐτῷ τί ἐποίησας

13. Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab.

13. αὐτὸς γὰρ ἀπέστραπται ὀργήν ὑπ’ αὐτοῦ ἐκάμφθησαν κήτη τὰ ὑπ’ οὐρανόν

14. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo?

14. ἐὰν δέ μου ὑπακούσηται ἦ διακρινεῖ τὰ ῥήματά μου

15. Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer;

15. ἐάν τε γὰρ ὦ δίκαιος οὐκ εἰσακούσεταί μου τοῦ κρίματος αὐτοῦ δεηθήσομαι

16. et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam.

16. ἐάν τε καλέσω καὶ ὑπακούσῃ οὐ πιστεύω ὅτι εἰσακήκοέν μου

17. In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.

17. μὴ γνόφῳ με ἐκτρίψῃ πολλὰ δέ μου τὰ συντρίμματα πεποίηκεν διὰ κενῆς

18. Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus.

18. οὐκ ἐᾷ γάρ με ἀναπνεῦσαι ἐνέπλησεν δέ με πικρίας

19. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit?

19. ὅτι μὲν γὰρ ἰσχύι κρατεῖ τίς οὖν κρίματι αὐτοῦ ἀντιστήσεται

20. Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

20. ἐὰν γὰρ ὦ δίκαιος τὸ στόμα μου ἀσεβήσει ἐάν τε ὦ ἄμεμπτος σκολιὸς ἀποβήσομαι

21. Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam.

21. εἴτε γὰρ ἠσέβησα οὐκ οἶδα τῇ ψυχῇ πλὴν ὅτι ἀφαιρεῖταί μου ἡ ζωή

22. Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit.

22. διὸ εἶπον μέγαν καὶ δυνάστην ἀπολλύει ὀργή

23. Si subito flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit.

23. ὅτι φαῦλοι ἐν θανάτῳ ἐξαισίῳ ἀλλὰ δίκαιοι καταγελῶνται

24. Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est?

24. παραδέδονται γὰρ εἰς χεῖρας ἀσεβοῦς πρόσωπα κριτῶν αὐτῆς συγκαλύπτει εἰ δὲ μὴ αὐτός τίς ἐστιν

25. Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum;

25. ὁ δὲ βίος μού ἐστιν ἐλαφρότερος δρομέως ἀπέδρασαν καὶ οὐκ εἴδοσαν

26. pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam.

26. ἦ καὶ ἔστιν ναυσὶν ἴχνος ὁδοῦ ἢ ἀετοῦ πετομένου ζητοῦντος βοράν

27. Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam,

27. ἐάν τε γὰρ εἴπω ἐπιλήσομαι λαλῶν συγκύψας τῷ προσώπῳ στενάξω

28. vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me.

28. σείομαι πᾶσιν τοῖς μέλεσιν οἶδα γὰρ ὅτι οὐκ ἀθῷόν με ἐάσεις

29. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

29. ἐπειδὴ δέ εἰμι ἀσεβής διὰ τί οὐκ ἀπέθανον

30. Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas,

30. ἐὰν γὰρ ἀπολούσωμαι χιόνι καὶ ἀποκαθάρωμαι χερσὶν καθαραῖς

31. tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

31. ἱκανῶς ἐν ῥύπῳ με ἔβαψας ἐβδελύξατο δέ με ἡ στολή

32. Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam.

32. οὐ γὰρ εἶ ἄνθρωπος κατ’ ἐμέ ᾧ ἀντικρινοῦμαι ἵνα ἔλθωμεν ὁμοθυμαδὸν εἰς κρίσιν

33. Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus.

33. εἴθε ἦν ὁ μεσίτης ἡμῶν καὶ ἐλέγχων καὶ διακούων ἀνὰ μέσον ἀμφοτέρων

34. Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.

34. ἀπαλλαξάτω ἀπ’ ἐμοῦ τὴν ῥάβδον ὁ δὲ φόβος αὐτοῦ μή με στροβείτω

35. Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum.

35. καὶ οὐ μὴ φοβηθῶ ἀλλὰ λαλήσω οὐ γὰρ οὕτω συνεπίσταμαι



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.