Gefunden 26 Ergebnisse für: Dolor

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)

  • Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me; (Liber Iob 16, 6)

  • nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum. (Liber Iob 16, 7)

  • Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. (Liber Iob 20, 22)

  • Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. (Liber Psalmorum 7, 17)

  • Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. (Liber Psalmorum 38, 18)

  • Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est. (Liber Psalmorum 39, 3)

  • Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus. (Liber Psalmorum 90, 10)

  • Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)

  • Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)

  • Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina