Encontrados 403 resultados para: Sancti Spiritus
spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem (Liber Isaiae 61, 1)
ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti ejus et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos (Liber Isaiae 63, 10)
et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)
quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)
civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata (Liber Isaiae 64, 10)
ecce servi mei lætabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt præ exultatione cordis et vos clamabitis præ dolore cordis et præ contritione spiritus ululabitis (Liber Isaiae 65, 14)
spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar judicia mea cum eis (Liber Ieremiae 4, 12)
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis (Liber Ieremiae 10, 14)
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis (Liber Ieremiae 51, 17)
RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus (Lamentationes 4, 20)
aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et justificationem Domino (Liber Baruch 2, 17)
et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)