Encontrados 403 resultados para: Sancti Spiritus
non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esajæ sancti prophetæ (Liber Ecclesiasticus 48, 23)
in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum (Liber Ecclesiasticus 50, 12)
quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus quia excelsus reputatus est ipse (Liber Isaiae 2, 22)
qui dicitis festinet et cito veniat opus ejus ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israël et sciemus illud (Liber Isaiae 5, 19)
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)
et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiæ et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiæ et pietatis (Liber Isaiae 11, 2)
et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet (Liber Isaiae 11, 3)
et desolabit Dominus linguam maris Ægypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati (Liber Isaiae 11, 15)
et disrumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus et consilium ejus præcipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos (Liber Isaiae 19, 3)
quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab æstu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem (Liber Isaiae 25, 4)
et spiritus judicii sedenti super judicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam (Liber Isaiae 28, 6)
spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum (Liber Isaiae 30, 28)