1. et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu ejus funiculus mensorum

2. et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo ejus et quanta longitudo ejus

3. et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum ejus

4. et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus

5. et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio ejus

6. o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos dicit Dominus

7. o Sion fuge quæ habitas apud filiam Babylonis

8. quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus

9. quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

10. lauda et lætare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

11. et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

12. et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

13. sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo



Livros sugeridos


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.