1. et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum

3. propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea

4. et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia cæli et saturabo de te bestias universæ terræ

5. et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua

6. et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te

7. et operiam cum extinctus fueris cælos et nigrescere faciam stellas ejus solem nube tegam et luna non dabit lumen suum

8. omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus

9. et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis

10. et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare cœperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ suæ

11. quia hæc dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi

12. in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heæ et vastabunt superbiam Ægypti et dissipabitur multitudo ejus

13. et perdam omnia jumenta ejus quæ erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula jumentorum turbabit eas

14. tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus

15. cum dedero terram Ægypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus

16. planctus est et plangent eum filiæ gentium plangent eum super Ægypto et super multitudine ejus plangent eum ait Dominus Deus

17. et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

18. fili hominis cane lugubre super multitudine Ægypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum

19. quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis

20. in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos ejus

21. loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio

22. ibi Assur et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulchra ejus omnes interfecti et qui ceciderunt gladio

23. quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium

24. ibi Ælam et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum

25. in medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus in circuitu ejus sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt

26. ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulchra ejus omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium

27. et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium

28. et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio

29. ibi Idumea et reges ejus omnes duces ejus qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum

30. ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum

31. vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quæ interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus ejus ait Dominus Deus

32. quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo ejus ait Dominus Deus



Livros sugeridos


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.