1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. præcipe filiis Israël ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

3. tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

4. feceruntque ita filii Israël et ejecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

5. locutus est Dominus ad Mosen dicens

6. loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

7. confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

8. sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

9. omnes quoque primitiæ quas offerunt filii Israël ad sacerdotem pertinent

10. et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

11. locutus est Dominus ad Mosen dicens

12. loquere ad filios Israël et dices ad eos vir cujus uxor erraverit maritumque contemnens

13. dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

14. si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam quæ vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

15. adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium

16. offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

17. adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam

18. cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

19. adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ in quas maledicta congessi

20. sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

21. his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

22. ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

23. scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

24. et dabit ei bibere quas cum exhauserit

25. tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

26. pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

27. quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquæ maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

28. quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

29. ista est lex zelotypiæ si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

30. maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt

31. maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam



Livros sugeridos


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.