1. cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quæreret sed dirigens contra desertum vultum suum

2. et elevans oculos vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei

3. adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cujus obturatus est oculus

4. dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi ejus

5. quam pulchra tabernacula tua Jacob et tentoria tua Israël

6. ut valles nemorosæ ut horti juxta fluvios inrigui ut tabernacula quæ fixit Dominus quasi cedri propter aquas

7. fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius

8. Deus eduxit illum de Ægypto cujus fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

9. accubans dormivit ut leo et quasi leæna quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

10. iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti

11. revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

12. respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi

13. si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar

14. verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

15. sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cujus obturatus est oculus

16. dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

17. videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth

18. et erit Idumea possessio ejus hereditas Seir cedet inimicis suis Israël vero fortiter aget

19. de Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis

20. cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cujus extrema perdentur

21. vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum

22. et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te

23. adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus

24. venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebræos et ad extremum etiam ipsi peribunt

25. surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit



Livros sugeridos


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.