1. profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Jordanem Hierichus sita est

2. videns autem Balac filius Sepphor omnia quæ fecerat Israël Amorreo

3. et quod pertimuissent eum Moabitæ et impetum ejus ferre non possent

4. dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

5. misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me

6. veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

7. perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

8. ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

9. quid sibi volunt homines isti apud te

10. respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

11. dicens ecce populus qui egressus est de Ægypto operuit superficiem terræ veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

12. dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

13. qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

14. reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

15. rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

16. qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

17. paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

18. respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

19. obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

20. venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias

21. surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

22. et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum

23. cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

24. stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineæ cingebantur

25. quem videns asina junxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

26. et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

27. cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cædebat fuste latera

28. aperuitque Dominus os asinæ et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce jam tertio

29. respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

30. dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

31. protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

32. cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

33. et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

34. dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

35. ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

36. quod cum audisset Balac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

37. dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

38. cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

39. perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quæ in extremis regni ejus finibus erat

40. cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

41. mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi



Livros sugeridos


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.