1. quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

2. ponetque manum super caput victimæ suæ quæ immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris

3. et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est

4. duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum jecoris cum renunculis

5. adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

6. si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

7. si agnum obtulerit coram Domino

8. ponet manum super caput victimæ suæ quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum

9. et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam

10. cum renibus et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia reticulumque jecoris cum renunculis

11. et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

12. si capra fuerit ejus oblatio et obtulerit eam Domino

13. ponet manum suam super caput ejus immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum

14. tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia

15. duos renunculos cum reticulo qui est super eos juxta ilia et arvinam jecoris cum renunculis

16. adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

17. jure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina