1. anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se

2. vocavitque omnes majores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui

3. dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio

4. quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ

5. et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum

6. non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi

7. tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia

8. omnemque expeditionem suam fecit præire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quæ exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus

9. frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit

10. aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis

11. et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terræ sicut lucustæ

12. cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angæ qui sunt a sinistro Ciliciæ ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem

13. effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti et ad austrum terræ Celeon

14. et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare

15. et occupavit terminos ejus a Cilicia usque ad fines Jafeth qui sunt ad austrum

16. abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii

17. et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi

18. et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram



Livros sugeridos


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.