1. tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus et jussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo

2. cui respondens Judith dixit nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quæ mihi detuli manducabo

3. cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quæ tecum detulisti quid faciemus tibi

4. et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat

5. et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum

6. et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum

7. et exiebat noctibus in vallem Bethuliæ et baptizabat se in fontem aquæ

8. et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui

9. et introjens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam

10. et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum

11. fœdum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo

12. tunc introivit Bagao ad Judith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem ejus et manducet cum eo et bibat vinum in jucunditate

13. cui Judith respondit quæ ego sum ut contradicam domino meo

14. omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ

15. et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem ejus

16. cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia ejus

17. et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in jucunditate quoniam gratiam invenisti coram me

18. et dixit Judith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis

19. et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus

20. et jucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua



Livros sugeridos


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.