1. respondens autem Baldad Suites dixit

2. usque ad quem finem verba jactabitis intellegite prius et sic loquamur

3. quare reputati sumus ut jumenta et sorduimus coram vobis

4. qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

5. nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis ejus

6. lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quæ super eum est extinguetur

7. artabuntur gressus virtutis ejus et præcipitabit eum consilium suum

8. inmisit enim in rete pedes suos et in maculis ejus ambulat

9. tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

10. abscondita est in terra pedica ejus et decipula illius super semitam

11. undique terrebunt eum formidines et involvent pedes ejus

12. adtenuetur fame robur ejus et inedia invadat costas illius

13. devoret pulchritudinem cutis ejus consumat brachia illius primogenita mors

14. avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus et calcet super eum quasi rex interitus

15. habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est aspergatur in tabernaculo ejus sulphur

16. deorsum radices ejus siccentur sursum autem adteratur messis ejus

17. memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen ejus in plateis

18. expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

19. non erit semen ejus neque progenies in populo suo nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus

20. in die ejus stupebunt novissimi et primos invadet horror

21. hæc sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus ejus qui ignorat Deum



Livros sugeridos


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.