1. ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël væ super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit

2. non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius

3. vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna

4. contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis ejus

5. per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt

6. fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto

7. pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes ejus et principes ejus simul

8. et veniet prædo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus

9. date florem Moab quia floriens egredietur et civitates ejus desertæ erunt et inhabitabiles

10. maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine

11. fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus ejus in eo et odor ejus non est inmutatus

12. propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa ejus exhaurient et lagœnas eorum conlident

13. et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel in qua habebat fiduciam

14. quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad prœliandum

15. vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

16. prope est interitus Moab ut veniat et malum ejus velociter adcurret nimis

17. consolamini eum omnes qui estis in circuitu ejus et universi qui scitis nomen ejus dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus

18. descende de gloria et sede in siti habitatio filiæ Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

19. in via sta et prospice habitatio Arœr interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit

20. confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab

21. et judicium venit ad terram campestrem super Helon et super Jæsa et super Mefath

22. et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim

23. et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

24. et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terræ Moab quæ longe et quæ prope sunt

25. abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus

26. inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse

27. fuit enim in derisum tibi Israël quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es captivus duceris

28. relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis

29. audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius

30. ego scio ait Dominus jactantiam ejus et quod non sit juxta eam virtus ejus nec juxta quod poterat conata sit facere

31. ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes

32. de planctu Jazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuæ transierunt mare usque ad mare Jazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam prædo inruit

33. ablata est lætitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit

34. de clamore Esebon usque Eleale et Jæsa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquæ quoque Namrim pessimæ erunt

35. et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis ejus

36. propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt

37. omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium

38. super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus

39. quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo

40. hæc dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab

41. capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis

42. et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est

43. pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus

44. qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

45. in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus

46. væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem

47. et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque judicia Moab



Livros sugeridos


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.