1. Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum

2. tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam juxta Dagon

3. cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon jacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo

4. rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen

5. porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum ejus super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem

6. adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines ejus

7. videntes autem viri azotii hujuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israël apud nos quoniam dura est manus ejus super nos et super Dagon deum nostrum

8. et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israël responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israël et circumduxerunt arcam Dei Israël

9. illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnæ nimis et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem et conputrescebant prominentes extales eorum

10. miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum

11. miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israël et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro

12. fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum



Livros sugeridos


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.