1. dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus

2. tu loqueris omnia quæ mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israël de terra sua

3. sed ego indurabo cor ejus et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti

4. et non audiet vos inmittamque manum meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima

5. et scient Ægyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israël de medio eorum

6. fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt

7. erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem

8. dixitque Dominus ad Mosen et Aaron

9. cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

10. ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum

11. vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptias et arcana quædam similiter

12. projeceruntque singuli virgas suas quæ versæ sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

13. induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus

14. dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

15. vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum ejus super ripam fluminis et virgam quæ conversa est in draconem tolles in manu tua

16. dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti

17. hæc igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quæ in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

18. pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquæ et adfligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis

19. dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Ægypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Ægypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

20. feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem

21. et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti

22. feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut præceperat Dominus

23. avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice

24. foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis

25. impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium



Livros sugeridos


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.