1. fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

2. cujus cornua de angulis procedebant operuitque illud æneis lamminis

3. et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

4. craticulamque ejus in modum retis fecit æneam et subter eam in altaris medio arulam

5. fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

6. quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis æneis

7. induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

8. fecit et labrum æneum cum base sua de speculis mulierum quæ excubabant in ostio tabernaculi

9. et atrium in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

10. columnæ æneæ viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

11. æque ad septentrionalis plagam tentoria columnæ basesque et capita columnarum ejusdem et mensuræ et operis ac metalli erant

12. in ea vero plaga quæ occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnæ decem cum basibus suis æneæ et capita columnarum celata argentea

13. porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

14. e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

15. et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim æque cubitorum erant tentoria columnæ tres et bases totidem

16. cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

17. bases columnarum fuere æneæ capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

18. et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

19. columnæ autem ingressus fuere quattuor cum basibus æneis capitaque earum et celaturæ argenteæ

20. paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos

21. hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii quæ numerata sunt juxta præceptum Mosi in cærimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

22. quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Juda Domino per Mosen jubente conpleverat

23. juncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

24. omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

25. oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

26. fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

27. centum bases factæ sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

28. de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

29. æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

30. ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare æneum cum craticula sua omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent

31. et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum



Livros sugeridos


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.