1. non suscipies vocem mendacii nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

2. non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies

3. pauperis quoque non misereberis in negotio

4. si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

5. si videris asinum odientis te jacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

6. non declinabis in judicio pauperis

7. mendacium fugies insontem et justum non occides quia aversor impium

8. nec accipias munera quæ excæcant etiam prudentes et subvertunt verba justorum

9. peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti

10. sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus

11. anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo

12. sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena

13. omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro

14. tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

15. sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus

16. et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quæcumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

17. ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

18. non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane

19. primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ

20. ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

21. observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo

22. quod si audieris vocem ejus et feceris omnia quæ loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

23. præcedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Jebuseum quos ego contribo

24. non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum

25. servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui

26. non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

27. terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

28. emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam intrœas

29. non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiæ

30. paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

31. ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro

32. non inibis cum eis fœdus nec cum diis eorum

33. non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum



Livros sugeridos


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.