1. locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos

2. ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis

3. non habebis deos alienos coram me

4. non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra

5. non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

6. et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt præcepta mea

7. non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

8. memento ut diem sabbati sanctifices

9. sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

10. septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas

11. sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

12. honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

13. non occides

14. non mœchaberis

15. non furtum facies

16. non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

17. non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem ejus non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quæ illius sunt

18. cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinæ montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

19. dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

20. et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis

21. stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

22. dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis

23. non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

24. altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi

25. quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

26. non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.