1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël tam de hominibus quam de jumentis mea sunt enim omnia

3. et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

4. hodie egredimini mense novarum frugum

5. cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto

6. septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini

7. azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis

8. narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Ægypto

9. et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto

10. custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies

11. cumque introduxerit te in terram Chananei sicut juravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi

12. separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino

13. primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes

14. cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto de domo servitutis

15. nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

16. erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto

17. igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum

18. sed circumduxit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti

19. tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum

20. profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis

21. Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore

22. numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo



Livros sugeridos


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.